- ARDA
- ARDAoppid. Morinorum, ab Arnulfo Selneslensi, ex ruinis castelli Selnessae A. C. 1057. conditum: Vulgo nunc Ardres. Nomen accepit a pascuis, ut docet Lambertus Ardensis Eccl. Presbyter, in Hist. Comitum Gisnensium, quam principatu Phtlippi Aug. Scripsit: Ille locus, inquit, eo quod pascuus erat, a pastura, ut aiunt incolae, dicebatur Arda. Dicebant enim pastores ad invicem: Eamus et conveniamus in pasturam, hoc est, in Ardam. Crescentibus autem ibi populis indigenis simul et advenis, crevit villae situs et amplitudo: crevit et Ardensis nominis bonitas et fama. Arnoldus consensu Balduini Gisnensis Comitis de villa sua Ardea (nam et sic quandoque nominatur) liberum fecit castellionis oppidulum, XII. Pares vel Barones castro Ardcae appenditios instituit, Scabinos ibidem ordinavit. Haec Ardae, secundum Lambertu, origo. Idem Robertum Comitem Flandrensem Arnoldo Ardensi Domino concessisse narrat, ut hereditariô iure cum XII. Flandrensis Curiae Paribus et Baronibus sederet ac iudicatet, honoris eorum et dignitatis particeps ac compar: Ex quo intelligitur, Flandriae tum hoc oppidum ascribi consuevisle. Vide Hadr. Vales. Notit. Gall.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.